CONSERENTES Dii

CONSERENTES Dii
CONSERENTES Dii
apud Arnob. l. 5. ubi de Laribus, qui Ocrisiam gravidam in Foco fecerunt, unde natus Rex Srvius, Sed et Conserentes Deos pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus, in humani penis similitudinem versos obruisse se cineri, qui sub ollula fuerat sactus extorum: a conserendo. Lucretius, l. 4. v. 1100.
----- genitalia conserit arva.
Et conserentes, ab affectu in Ocrisiam, Lares dicti sunt. Illam enim e Laribus praegnantem, adeoque Servium Laris familiaris fuisse filium, creditum est. Plin. l. 36. c. ult. Non praeteribo et unum foci exemplum Romanis literis clarum. Tarquiniô Priscô regnante, tradunt repente in foco comparuisse genitale e cinere masculini sexus, eamque quae insederat, ibi Tanaquilis Reginae ancillam, Ocrisiam captivamm, consurrexisse gravidam. Quemadmodum de Caeculo Servius et Praenestina Urbe: Ibi, ait, erant Pontifices et Dii indigetes, sicut etiam Romae: erant etiam duo fratres, qui divi appellabantur. Horum soror dum ad focum sederet, exiliens scintilla eius uterum percussit; inde dicitur concepisse. Ubi divos fratres appellat, quos oecidios, h. e. οἰκιδίους, Solinus, c. 1. h. e. Lares familiares. Ita nempe turpitudinem natalium occultare Veteres solebant Numinum praetextu, ad quae nihil scelerum usquam fuit quod referre non fuerint ausi, ipsô hoc Platone detestante, ut in libris eius de Republ. videre est. Vide Salmas. ad Solin. p. 64.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ICIDII Dii — apud Solin. c. 2. Praeneste a Caeculo (conditum) quem iuxta ignes fortuitos invenêrunt, ut fama est, Igidiorum sorores. Ubi Igidii, pro Icidii, ex Gr. Οἰκίδιοι; Lares familiares sunt, qui in Glossis θεοὶ καποικίδιοι, alibi ὀικίδιοι, appellantur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Di — may refer to: The diminutive form of the name Diana, Diane and Dianne. Dai is the Welsh diminutive form of the name David. Diana, Princess of Wales. Di (ethnic group) (氐), an ancient ethnic group in China. di , a Greek numerical prefix meaning… …   Wikipedia

  • DIVI — proprie qui ex hominibus Dii facti, quales erant Heroes, Penates et Lares, aliiqueve Indigetes. Arnob. l. 1. Appellatis Indigetes ac Divos. Serv. de Caeculo, et Praenestina urbe: Ibi erant Pontifices et Dii indigetes, sicut etiam Romae: erant… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”